ALEXANDRI DE VILLA-DEI DOCTRINALE (PARS I)

[Proemium]

Scribere clericulis paro Doctrinale novellis, Anm
pluraque doctorum sociabo scripta meorum.
iamque legent pueri pro nugis Maximiani Anm
quae veteres sociis nolebant pandere caris.
5 praesens huic operi sit gratia Pneumatis almi;
me iuvet et faciat complere quod utile fiat. App
si pueri primo nequeant attendere plene, App
hic tamen attendet, qui doctoris vice fungens, App
atque legens pueris laica lingua reserabit; Anm
10 et pueris etiam pars maxima plana patebit.
Voces in primis, quas per casus variabis,
ut levius potero, te declinare docebo.
istis confinem retinent heteroclita sedem.
15 atque gradus triplicis collatio subditur istis. App
cuique sit articulo quae vox socianda, notabo. Anm
hinc de praeteritis Petrum sequar atque supinis. App
his defectiva suberunt et anormala verba.

VARIA LECTIO.

INCIPIT DOCTINALE MAGRI. ALEXADRI DE VILLA DEI (A2) ceteri Codices titulo, hoc quidem loco, carent. de reliquis inscriptionibus a nohis uncis inclusis vide prolegomena
6 complere] implere (LP)
7 plene] plane (A)
8 attendat (SP) fungens est (L)
13 etheroclita codd.
15 notabo] docebo (A1)
17 his] hinc (A3) his (P) m. rec. cor r. in his P

TESTIMONIA ET EXPLANATIONES.

1 'clericulis novellis' i. e. discipulis non omnino rudibus (novis), sed primis elenientis iam imbutis
3 de Maximian o poeta vide prolegomena
9 'laica lingua' i. e. lingua vernacula, sermone patrio
16 'Petrum' sc. Rigani, de quo cf. proleg.